Dining well (Catullus 13)
Latin Poetry Podcast - A podcast by Latin Poetry Podcast

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/catullus13.mp3] Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et uino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.