Eleven Little Syllables (Catullus 10)

Latin Poetry Podcast - A podcast by Latin Poetry Podcast

Categories:

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/eleven-little-syllables-catullus-10.mp3] Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum, huc ut uenimus, incidere nobis sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, nec faceret pili cohortem. ‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic natum dicitur esse, comparasti ad lecticam homines.’ ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, ‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne ut, prouincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.’ at mi nullus erat nec hic neque illic fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, ‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum istos commoda: nam uolo ad Serapim deferri.’ ‘mane’ inquii puellae, ‘istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis— Cinna est Gaius—is sibi parauit. uerum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.’ The translation given here is from the wonderful bilingual edition by Peter Green, The Poems of Catullus (Berekely: University of California Press, 2005). Subscribe with

Visit the podcast's native language site