Jesus in the Temple (Vida, Christiad 1.551-569)
Latin Poetry Podcast - A podcast by Latin Poetry Podcast

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/jesus-in-the-temple.mp3] Dum vero affatur genitorem divus ad aram, 551 mirantes socii templum per singula lustrant, suspectu molem vasto artificumque laborem: Cautibus excisas centum, centum aere columnas, omnes e solido, omnes altis montibus aequas, 555 tignaque et aeterna ex cedro laquearia, ahenoque aeratas porro stridentes cardine portas, sectilibusque minutatim sola levia saxis. Tum puro ex auro postes mensasque metallo e simili et fixos alta ad donaria currus 560 distinctos ebeno et candenti elephanto. Quae dum cuncta legunt, perfectis ordine votis improvisus adest tacitusque supervenit heros, atque ait: ‘Haec moles, adeo haec immania templa, protinus ut vento radicitus eruta pinus, 565 versa repente dabunt labem ingentemque ruinam, et tibi digna tuis, Solyma, instant praemia factis, quae vates ad te missos divinitus ausa es tot ferro petere aut duris detrudere saxis.’ 569 Text: Marco Girolamo Vida, Christiad, trans. James Gardner (Cambridge: Harvard University Press, 2009).