What to pray for (Juvenal, Satire 10.346-366)

Latin Poetry Podcast - A podcast by Latin Poetry Podcast

Categories:

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/what-to-pray-for.mp3] nil ergo optabunt homines? si consilium uis, permittes ipsis expendere numinibus quid conueniat nobis rebusque sit utile nostris; nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. carior est illis homo quam sibi. nos animorum 350 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris, at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis exta et candiduli diuina thymatula porci, 355 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium uitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saeuosque labores et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per uirtutem patet unica uitae. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 365 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. Subscribe with

Visit the podcast's native language site